SECURIS

SECURIS
SECURIS
insigne primo Regium, apud Romanos, Liv l. 3. c. 36. Horum enim Regibus XII. Lictores, succinctis vestibus et expediti ad plectendos facinorosos, praeferebant fasciculos virgarum, intra quos obligata securis erat sic ut ferrum in summo fasce extaret: cuius rei causas apud Plutarchum habes, Problem. 82. Vide quoque supra ubi de Fascibus. Inde Consulum, quorum pimus fasces habuit Brutus, qui Romanos in libertatem vindicavit, Idem l. 2. c. 1. Et horum quidem id fuit perpetuum. Ad tempus Secures praelatae postmodum T. Largio Dictatori primum, l. 2. c. 18. et Decemviris, l. 3. c. 36. quâ de re vide Rosin. in Antiqq. Roman. l. 7. c. 3. Nempe olim securi tantum sontes puniebantur apud Romanos: postmodum et gladiô, quod lenius honestiusque visum, Casaubonus ad Octav. Suetonii c. 15. Sed et Securium apud Hebraeos usus, unde Pseudo Gorionides eorum moribus Secures et gladios ad occidendum iungit l. 2. c. 21. Hodieque reorum colla securibus subiciunt Angli, ut alios omittam. Vide supra voce Humi, item ubi de Veter. Poenis. In bello Secures prima Penthesilea in venit, Plin. l. 7. c. 56. a quo peculiaris ea Amazonum armatura fuit. Inde ad priscos Heroas earum usus transiiit, uti supra vidimus, in voce Bipennis. Recentiori aevô Dani iisdem usi leguntur, quas in humero sinistro deferebant, habile ferrum dextrâ gestantes, teste Wilhelmô Malmesburiô de Gestis Angl. l. 2. c. 12. A' Danis accepêre Angli et Scoti, Idem l. 3. p. 98. Erantque hae longioribus manubriis instructae, et aurô gemmisque adornatae, Procerum inprimis, uti discimus ex Dudone de Mor. Norman. l. 1. et Svenone in LL. Castrensibus c. 2. Vulgo Hallebardas vocant Helvetii Germanique, apud quos adhuc in usu, voce a Germanis deducta, quibus hall est aula, et bard bipennis, quasi aulicas lanceas seu bipennes, ut Loccenium monet Antiqq. Sucic. l. 3. c. 5. Vide quoque Car. du Fresne Not. ad Alexiadem p. 257. et. 258. de Securibus autem ad iactum factis, Agathiam l. 1. vit de ritu Securim iactandi, apud Bavaros veteres quod faciebat is, qui alium in suo agro aedificaro prohibere volebat, L. Baiwar. tit. 11. c. 6. §. 2. et tit. 16. c. 1. §. 2. cde Securi gemina, Tenediis olim in veneratione, supra Dii; de divinatione e Securi supra itidem: de cognomine hinc orto, voce Hapiola: de Securicula ursorum Turcicorum infra in Ulacidae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Secūris — (lat.), 1) Beil, Axt; 2) das Beil in den Fasces (s.d.) der römischen Lictoren; 3) der Theil an der Sichel u. dem Winzermesser, welcher wie ein Halbmond geformt war u. womit man das Getreide schnitt …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Securis —    • Secūris          Торчавшая из пучка (fasces, см. Фасции) ликторская секира искони служила для обезглавливания осужденных граждан. Позднее она была заменена мечом (gladius, см. Гладиус) …   Реальный словарь классических древностей

  • Securis, S. — S. Securis (24. Febr.), ein Martyrer zu Nicomedia. S. S. Lucianus.11 (III. 460.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Thoracocharax securis —   Thoracocharax securis …   Wikipedia Español

  • Thoracharax securis — Platinbeilbauchfisch Platinbeilbauchfisch (Thoracocharax securis) Systematik Teilklasse: Echte Knochenfische (Teleostei) …   Deutsch Wikipedia

  • Thoracocharax securis — platininis pleištapilvis statusas T sritis zoologija | vardynas taksono rangas rūšis atitikmenys: lot. Thoracocharax securis rus. платиновый торакохаракс ryšiai: platesnis terminas – diskiniai pleištapilviai …   Žuvų pavadinimų žodynas

  • Platinbeilbauchfisch — (Thoracocharax securis) Systematik Unterkohorte: Ostariophysi …   Deutsch Wikipedia

  • Thoracocharax — Thoracocharax …   Wikipédia en Français

  • segur — (Del lat. securis.) ► sustantivo masculino 1 Hacha grande. IRREG. plural segures 2 AGRICULTURA Herramienta formada por una cuchilla larga y afilada, curva, de dientes muy agudos y un mango de madera, que se usa para segar. SINÓNIMO hoz 3 HISTORIA …   Enciclopedia Universal

  • francisque — [ frɑ̃sisk ] n. f. • 1599; bas lat. (securis) francisca « (hache) franque » ♦ Hache de guerre des Francs. ♢ (1940) Emblème du gouvernement de Vichy, représentant une hache de guerre. ● francisque nom féminin (bas latin francisca) Hache de guerre… …   Encyclopédie Universelle

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”